Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. Baebius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati.

Claudius ex omnibus unus novus candidatus erat. opinione hominum haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus.

sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando,

clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem . Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum tacitum spectatorem comitiorum se praeberet? — coerceri tamen ab effuso studio nequit.

magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui contra consulem pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec pervicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem traheret.

creatus Claudius Pulcher praeter spem suam et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi Claudiana inter plebeios certatum est.

praetorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flavus . Sempronius Longus . Cornelius Cethegus Q. Naevius Matho C. Sempronius Blaesus A. Terentius Varro praetores facti.

haec eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi militiaeque gesta.