Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt.

atrox in principio pugna fuit, et Hispanis recenti victoria ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso.

acerrime media acies, duae fortissimae legiones, dimicabant. quas cum aliter moveri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant.

ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit;

docere et monere iubet in illis spem omnem vincendi et retinendae Hispaniae esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam visurum.

ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumvectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit.

Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus invadit. sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante alios:

nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut vix, utrius partis esset, nosci posset;

et equites praetoris eximia virtute et equitum pedites accensi sunt. pudor movit primos centuriones, qui inter tela hostium praetorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi.

renovatur ab omnibus clamor: impetus fit velut ex superiore loco. secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt.

fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbae hostium intra vallum penetraverunt; ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis.

dimicantibus iis legio quinta supervenit; deinde, ut quaeque potuerant, copiae adfluebant.