Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

arma reddere Cenomanis, decedere provincia praetor iussus. deinde sociorum Latini nominis,

qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse,

Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos conquireret, et C. Claudio M. Livio censoribus postve eos censores ipsum parentemve eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent.

hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redierunt, iam multitudine alienigenarum urbem onerante.

4

priusquam consules redirent Romam, M. Fulvius proconsul ex Aetolia redit;

isque ad aedem Apollinis in senatu cum de rebus in Aetolia Cephallaniaque ab se gestis disseruisset, petit a patribus, ut, si aequum censerent, ob rem publicam bene ac feliciter gestam et diis immortalibus honorem haberi iuberent et sibi triumphum decernerent.

M. Aburius tribunus plebis, si quid de ea re ante M. Aemilii consulis adventure decerneretur, intercessurum se ostendit: