Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Tarentum provinciam L. Postumius praetor habebat.

is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quaestionem severe exercuit. ad septem milia hominum condemnavit: multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium.

consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in provincias profecti sunt.

eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo vere ex hibernis

30
copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere.

haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt.

in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere. duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. non institere perculsis hostes. praetores Romani,

ne postero die castra oppugnarentur silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt.

luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti stativis manserunt.