Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
si Philippus bello cepisset eas, praemium victoriae iure belli habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reservari et, ut omnia in integro manerent, praesidia, quae in iis urbibus sint, deduci.
hae causae maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis, ut non a Perseo filio eius novis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio videri possit.
Romae nulla Macedonici belli suspicio erat. L. Manlius proconsul ex Hispania redierat; cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat;
exemplum obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. medius tamen honos Manlio habitus, ut ovans urbem iniret.
tulit coronas aureas quinquaginta duas,
auri praeterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiavit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quaestorem advehere: id quoque se in aerarium delaturum. Magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit.
Tarentum provinciam L. Postumius praetor habebat.