Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad ea Philippus longe aliam, quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper, ingressus disserendi viam “non cum Maronitis” inquit “mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed iam vobiscum, Romani, a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animadverto.

civitates Macedonum, quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia magna accessio ea regni futura esset — sunt enim et parva oppida et in finibus extremis posita — sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat.

negatum est mihi. bello Aetolico Lamiam oppugnare iussus a consule M’. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcendentem me iam muros a capta prope urbe revocavit consul et abducere copias inde coegit.

ad huius solacium iniuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella magis quam urbes. ea quoque ipsa vos mihi, Q. Caecili,

28
ante dies ademistis.

pro non dubio paulo sante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi fuerunt, Eumenem aequius esse quam me habere. id ego longe aliter iudico esse. Eumenes enim non, nisi vicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit. itaque ille vestrum meritum habet, non vos illius.

mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naves et omnes Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim

hostemque ei me esse prius etiam quam M’. Acilius exercitum in Graeciam traiceret praetuli. et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegavit, gessi,