Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde graviter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae urbibus proficiscuntur.

ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur.

sin autem minor cura sit civitatium in Thracia positarum, multo verius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem quam Philippum habere,

vel pro patris Attali meritis bello, quod adversus Philippum ipsum gesserit populus Romanus, vel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit.

habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent.

nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum aut

27
iure imperil, cum tam procul a finibus Macedoniae absint, civitatibus his praesidia imposuisse? vocari Maronitas iuberent: ab iis certiora omnia de statu civitatium earum scituros.

Maronitarum vocati non uno tantum loco urbis praesidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse.

itaque dominari adsentatores regios: his solis loqui et in senatu et in contionibus licere; eos omnes honores et capere ipsos et dare aliis.

optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere.

de iure etiam finium pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in regione ea fuisset, derexisse finem Philippo veterem viam regiam, quae ad Thraciae Paroreian subeat, nusquam ad mare declinantem: Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.