Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri et iactare

26
sese insectatione et conviciis dominorum.

elatus deinde ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt.

et cum fremitus post vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse.

consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent.

si suum munus qui dedissent adimere velint scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam levium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos.

nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint.

causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri. de iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.

inde graviter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae urbibus proficiscuntur.

ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur.

sin autem minor cura sit civitatium in Thracia positarum, multo verius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem quam Philippum habere,