Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tot annos esse, per quos numquam cessaverint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam verbo violatum esse?

semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas: sed quid iis accident, non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum veri nihil habeant, ea crimina esse.

insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti avide meram haurientes libertatem:

ita servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri et iactare

26
sese insectatione et conviciis dominorum.

elatus deinde ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt.

et cum fremitus post vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse.

consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent.

si suum munus qui dedissent adimere velint scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam levium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos.