Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis quam loqui. nisi provideant aliquid

25
Romani, quo et Graecis Macedoniam accolentibus metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et victum et se liberatos esse.

ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse. haec acerbe postremi,

cum priores leniter permulsissent iram eius petentes,

ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet.

Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem appellaverat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant; et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat.

Athamanes libertatem repetebant et castella Athenaeum et Poetneum.

Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos vi atque armis expugnasse questus est; item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam.

Xynias quidem, dubie Aetolicum oppidum, sibi contribuisse eos; et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae factam.

nam quae sibi crimina obiciantur de legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis,

alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos.