Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

una eum res, cum victo leges imponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeviendi ademptum ei ab senatu erat,

cum, quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse.

Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam,

Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est, aegre eam rem tulerat. permulsit iram eius consul,

quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniae et Amynandro bellum inferret et urbes quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret.

haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat et urbes receperat aliquot.

demetriadem quoque, urbem validam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suae dicionis fecit.