Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

extremo anni, quia Sp. Postumius consul renuntiaverat peragrantem se propter quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero invenisse,

triumviri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Maenio praetore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius Cn. Baebius Tamphilus. cum Perseo rege

et Macedonibus bellum quod imminebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit: inchoata initia a Philippo sunt; et is ipse, si diutius vixisset, id bellum gessisset.

una eum res, cum victo leges imponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeviendi ademptum ei ab senatu erat,

cum, quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse.

Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam,

Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est, aegre eam rem tulerat. permulsit iram eius consul,

quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniae et Amynandro bellum inferret et urbes quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret.

haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat et urbes receperat aliquot.

demetriadem quoque, urbem validam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suae dicionis fecit.

inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.

his sedata in praesentia regis ira in Romanos est. numquam tamen remisit animum a colligendis in pace viribus, quibus, quandoque data fortuna esset,

23
ad bellum uteretur.

vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit, sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit et nova multis locis instituit.

ut vero antiquam multitudinem hominum, quae belli cladibus amissa erat, restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos,