The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. decem deinde dies magno apparatu ludos M. Fulvius,

21
quos voverat Aetolico bello, fecit.

multi artifices ex venerunt honoris eius causa. athletarum quoque certamen primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate ludicrum celebratum est. novemdiale deinde sacrum tenuit,

quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque caelestes multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta maxime dicebantur.

addita et unum diem supplicatio est ex decreto pontificum, quod aedis Opis in Capitolio de caelo tacta erat.

hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustraverunt. sub idem tempus et ex Umbria nuntiatum est semimarem duodecim ferme annos natum inventum. id abominantes arceri Romano agro necarique quam primum iusserunt.

eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine populatione aut bello procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt.

legatis Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque profectos ex auctoritate gentis eos, nec quid in Italia facerent sese scire. L. Scipio ludos eo tempore,

quos bello Antiochi vovisse sese dicebat, ex collata ad id pecunia ab regibus civitatibusque per dies decem fecit.

legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiani ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Valerius Antias est auctor:

collatas ei pecunias congregatosque per Asiam artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem demum in senatu actum.