Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

paucis ante diebus Calpurnius profectus erat.

et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore, quo C. Atinius in provinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit.

incerta victoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima moverunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus potestas facta est.

paucos post dies coacto exercitu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro lacessiverunt proelio Romanos.

nihil traditur, causa numero aucto infirmiores eos fecerit. superati proelio sunt: ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta, et castris Romanus potitur.

et nisi successor adventu suo inhibuisset impetum victoris, subacti Celtiberi forent. novi praetores ambo in hiberna exercitus deduxerunt.

per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. decem deinde dies magno apparatu ludos M. Fulvius,

21
quos voverat Aetolico bello, fecit.