Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

perfectis quaestionibus prior Q. Marcius in Ligures Apuanos est profectus.

dum penitus in abditos saltus, quae latebrae receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, in praeoccupatis angustiis loco iniquo est circumventus. quattuor milia militum amissa,

et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.

prius sequendi Ligures finem quam fugae Romani fecerunt.

consul ubi primum ex hostium agro evasit, ne, quantum deminutae copiae

20
forent, appareret, in locis pacatis exercitum dimisit. non tamen famam rei male gestae potuit:

nam saltus, unde eum Ligures fugaverant, Marcius est appellatus.

sub hunc nuntium ex Ligustinis litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatae sunt.

C. Atinius, qui biennio ante praetor in provinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Hastensi signis collatis pugnavit: ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti.

ad oppidum deinde Hastam oppugnandum legiones ducit: id quoque multo maiore certamine cepit quam castra; sed dum incautius subit muros, ictus ex vulnere post dies paucos moritur.

litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium praetorem consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere, ne sine imperio provincia esset, maturare eum proficisci. quarto die qui missus erat Lunam venit:

paucis ante diebus Calpurnius profectus erat.

et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore, quo C. Atinius in provinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit.

incerta victoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima moverunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus potestas facta est.