Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

duas praeterea legiones novas ex senatus consulto scribere iussi sunt, et viginti milia peditum sociis et nomini Latino imperarunt et equites octingentos, et tria milia peditum Romanorum, ducentos equites.

totum hunc exercitum praeter legiones in supplementum Hispaniensis exercitus duci placebat. itaque consules, dum ipsi quaestionibus impediebantur, T. Maenium dilectui habendo praefecerunt.

perfectis quaestionibus prior Q. Marcius in Ligures Apuanos est profectus.

dum penitus in abditos saltus, quae latebrae receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, in praeoccupatis angustiis loco iniquo est circumventus. quattuor milia militum amissa,

et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.

prius sequendi Ligures finem quam fugae Romani fecerunt.

consul ubi primum ex hostium agro evasit, ne, quantum deminutae copiae

20
forent, appareret, in locis pacatis exercitum dimisit. non tamen famam rei male gestae potuit:

nam saltus, unde eum Ligures fugaverant, Marcius est appellatus.

sub hunc nuntium ex Ligustinis litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatae sunt.