Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum.

postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum, nec initiari sibi in animo esse.

aderat sermoni vitricus. confestim mulier exclamat Hispalae concubitu calere eum decem noctes non posse; illius excetrae delenimentis et venenis imbutum nec parentis nec vitrici nec deorum verecundiam habere. iurgantes hinc mater, hinc vitricus cum quattuor eum servis domo exegerunt.

adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit.

consul post diem tertium redire ad se iussum dimisit; ipse Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset.

cum ea

11
nosse probam et antiqui moris feminam respondisset, opus esse sibi ea conventa dixit: mitteret nuntium ad eam, ut veniret.

Aebutia accita ad Sulpiciam venit, et consul paulo post, velut forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio infert.

lacrimae mulieri obortae, et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adulescens — dii propitii essent — obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.