Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

admiratus cum verba perturbationem

10
tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet: matrem id sibi adsentiente vitrico imperasse. “vitricus ergo” inquit “tuus —

matrem enim insimulare forsitan fas non sit — pudicitiam famam spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat.”

eo magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse.

scire corruptelarum omnis generis officinam esse; et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti.

ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus. eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit.

orare inde atque obsecrare, ut rem quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, facienda essent.

neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum.