Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec deerat umquam cum iis vel materia belli vel causa, quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant. nec tamen in discrimen summae rerum pugnabatur.

C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit.

ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem Auginum profugerunt.

confestim secutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Appenninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt.

inde trans Appenninum ductae legiones. ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum,

qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant, ut

3
coli non possent.