Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum;

an praeter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, latum?

nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europae tenuisse Antiochum.

ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur,

omnes scire. hanc regionem dierum plus triginta iter in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam,

expulso in ultimum angulum orbis terrarum. quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum; non enim habuisse eum Africanum fratrem; cuius cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse.

tantum auri argentique iudicatum esse in domum L. Scipionis illatum, quantum venditis omnibus bonis redigi non posset. ubi ergo esse regium aurum,

ubi tot hereditates acceptas? in domo, quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse novae fortunae cumulum. at enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per et contumelias L. Scipionis petituros inimicos,

ut in carcere inter

415
fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur.

non id Corneliae magis familiae quam urbi Romanae fore erubescendum.