Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed quod Romanae temperantiae fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republica mortem occubuisse.

cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes, ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe divina satum se esse.

L. Scipionem, de quo agatur, ut, quae in Hispania, quae in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur, consulem et ab senatu dignum habitum, cui extra sortem Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre, cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret.

ibi ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam signis collatis L. Scipio Antiochum devicisset, aeger P. Scipio Elaeae dierum aliquot via abesset.

non fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis, cum quo in Africa esset pugnatum; Hannibalem eundem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator

414
Punici belli fuerit. et bellum quidem ita esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit;

in pace crimen quaeri; dici venisse. hic decem legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset;

quamquam exstitissent ex decem legatis, qui Cn. accusarent, tamen non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi accusationem valuisse.

at hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum victum, quae ante bellum eius fuerint;

auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum;

an praeter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, latum?

nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europae tenuisse Antiochum.

ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur,

omnes scire. hanc regionem dierum plus triginta iter in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam,