Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vos de P. Africano palmam petiferetis? nullisne meritis suis, nullis nostris honoribus umquam in arcem tutam et velut sanctam clari viri pervenient, ubi, si non venerabilis, inviolata saltem senectus eorum considat?”

movit et decretum et adiecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos se, quid iuris sui et officii esset, dixerunt.

senatus deinde concilio plebis dimisso haberi est coeptus. ibi gratiae ingentes ab universo ordine, praecipue a consularibus senioribusque, Ti. Graccho actae sunt, quod rem publicam privatis simultatibus potiorem habuisset,

et Petillii vexati sunt probris, quod splendere aliena invidia voluissent et spolia ex Africani triumpho peterent.

silentium deinde de Africano fuit. vitam Literni egit sine desiderio urbis; morientem rure eo ipso loco sepeliri se iussisse ferunt monumentumque ibi aedificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret.

vir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus memorabilior. nobiior prima pars vitae quam postrema fuit, quia in iuventa bella adsidue gesta, cum

409
senecta res quoque defloruere, nec praebita est materia ingenio.

quid ad primum consulatum secundus, etiam si censuram adicias? quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi?

Punici tamen belli perpetrati, quo nullum neque maius neque periculosius Romani gessere, unus praecipuam gloriam tulit.

morte Africani crevere inimicorum animi,

quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat. hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse.

fuit autem rogatio talis: “velitis iubeatis, Quirites, quae pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, uti de ea re Ser.

Sulpicius praetor urbanus ad senatum referat, quem eam rem velit senatus quaerere de iis, qui praetores nunc sunt.”

huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant.

Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat,