The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

adiecit decreto indignationem: “sub pedibus vestris stabit, tribuni, domitor ille Africae Scipio?

ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum in Hispania, quattuor exercitus fudit fugavitque; ideo Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthaginem vectigalem nobis fecit, Antiochum —

recipit enim fratrem consortem huius gloriae L. Scipio — ultra iuga Tauri emovit, ut duobus Petilliis succumberet?

vos de P. Africano palmam petiferetis? nullisne meritis suis, nullis nostris honoribus umquam in arcem tutam et velut sanctam clari viri pervenient, ubi, si non venerabilis, inviolata saltem senectus eorum considat?”

movit et decretum et adiecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos se, quid iuris sui et officii esset, dixerunt.

senatus deinde concilio plebis dimisso haberi est coeptus. ibi gratiae ingentes ab universo ordine, praecipue a consularibus senioribusque, Ti. Graccho actae sunt, quod rem publicam privatis simultatibus potiorem habuisset,

et Petillii vexati sunt probris, quod splendere aliena invidia voluissent et spolia ex Africani triumpho peterent.

silentium deinde de Africano fuit. vitam Literni egit sine desiderio urbis; morientem rure eo ipso loco sepeliri se iussisse ferunt monumentumque ibi aedificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret.

vir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus memorabilior. nobiior prima pars vitae quam postrema fuit, quia in iuventa bella adsidue gesta, cum

409
senecta res quoque defloruere, nec praebita est materia ingenio.

quid ad primum consulatum secundus, etiam si censuram adicias? quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi?

Punici tamen belli perpetrati, quo nullum neque maius neque periculosius Romani gessere, unus praecipuam gloriam tulit.