Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in serum perduxissent. dimittitur

405
senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse videretur.

postero die et cognati amicique Cn. Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit,

negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret. hic pudor malignitatem vicit, triumphumque frequentes decreverunt.

oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis huius maius et cum maiore et clariore viro certamen ortum.

P. Scipioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur.

alii non tribunos plebis, sed universam civitatem,

quae id pati posset, incusabant: duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in exilium expulisset,

Roma victrix victorem Africanum expellat. alii, neminem unum civem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam.

quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? qui ius aequum pati non possit, in eum vim haud iniustam esse.

haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae venit. nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio consul censorve maiore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus.

iussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus, ut satis constaret neminem umquam neque melius neque verius laudatum esse.

dicebantur enim ab eo eodem animo ingenioque, quo gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur.

tribuni vetera luxuriae crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Pleminianum

406
tumultum cum ad fidem praesentium retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae captae reum accusarunt: