Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iniquo enim loco dimicavi. dic igitur, quo aequiore potuerim dimicare. cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si vincere vellem.

quid? si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent?

404
nempe oppugnandi erant. quid? ad Thermopylas aequone loco M’. Acilius cum rege Antiocho pugnavit?

quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut vobis videri velint hostem fuisse, non invenio.

si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit? si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantae victoriae triumphum negatis?

caeca invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare virtutes, corrumpere honores ac praemia earum.

mihi quaeso ita ignoscatis, patres si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.

an etiam per Thraciam saltus patentes, qui angusti erant, et plana ex arduis et culta ex silvestribus facere potui et praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces,

ne quid sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur?

in hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem civem amitteremus, haerent;

quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die,

plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt?

si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen proconsul triumphum in Thracia duobus proeliis merueram. sed iam dictum satis est;

quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.”

plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in serum perduxissent. dimittitur

405
senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse videretur.

postero die et cognati amicique Cn. Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit,

negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret. hic pudor malignitatem vicit, triumphumque frequentes decreverunt.