Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales? fiat, pace deum dixerim, iactura religionis; oblivio deorum capiat pectora vestra; senatum quoque de bello consuli non placet?

non ad populum ferri, velint iubeantne cum Gallis bellum geri?

modo certe consules Graeciam atque Asiam volebant; tamen vobis Ligures provinciam decernere dicto audientes fuerunt.

merito ergo a vobis prospere bello gesto petent, quibus auctoribus gesserunt.”

talis oratio Furii et Aemilii fuit. Manlium in hunc maxime modum respondisse accepi:

401
“tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus adversari, patres conscripti;

quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam, si opus viderentur parati esse;

ex decem legatis, si diis placet, quod consilium dispensandae cohonestandaeque victoriae imperatoribus maiores dederunt nostri, adversarios habeo.

L. Furius et L. Aemilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti detrahunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent,

testes citaturus fui rerum a me gestarum. nullius equidem invideo honori, patres conscripti; vos tribunos plebei nuper, viros fortes ac strenuos, impedientes Q. Fabii Labeonis triumphum auctoritate vestra deterruistis;

triumphavit, quem non bellum iniustum gessisse, sed hostem omnino non vidisse inimici iactabant; ego, qui cum centum milibus ferocissimorum hostium signis collatis totiens pugnavi, qui plus quadraginta milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum expugnavi, qui citra iuga Tauri omnia pacatiora, quam terra Italia est, reliqui, non triumpho modo fraudor,

sed causam apud vos, patres conscripti, accusantibus meis ipse legatis dico.