The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est;

nec praesente Flaminio decerni quicquam videbatur posse.

captata occasio est, aeger forte abesset, et referente senatus consultum est,

ut

398
Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent;

signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri.

neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam vi captam esse non videri.

supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat.

Latinae inde fuerunt. quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto — novis enim uterque maluit uti militibus — in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.

post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit; cui ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset,

et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem invehi liceret,

contradixerunt pars maior decem legatorum, qui eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus.