Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est.

Ambracia tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolae vocant. urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, spectat.

amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum.

praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum.

Fulvius bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit;

ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset. ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant Aetoli.

inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, dividere copias placuit.

cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intravit.

Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte adgredi consilium fuerat facili ab Romanis auxilio,

quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus,

356
ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter

consul iam munimentis, quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus.