Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt,

et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria.

eadem et Dardanum liberandi causa fuit. Chios quoque et Zmyrnaeos et Erythraeos pro singulari fide, quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in omni praecipuo honore habuerunt.

Phocaeensibus et ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et ut legibus antiquis uterentur permissum.

Rhodiis adfirmata, quae data priore decreto erant; Lycia et Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum.

regi Eumeni Chersonesum in Europa et Lysimachiam, castella, vicos, agrum, quibus finibus tenuerat Antiochus, adiecerunt;

in Asia Phrygiam utramque — alteram ad Hellespontum, maiorem alteram vocant — et Mysiam, quam Prusia rex ademerat,

ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum.

de Pamphylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra pars ultra Taurum est, integra res ad senatum reicitur.

his foederibus decretisque datis Manlius cum decem legatis omnique exercitu ad Hellespontum profectus, evocatis eo regulis Gallorum, leges, quibus pacem cum Eumene servarent,

dixit, denuntiavit, ut morem vagandi cum armis finirent agrorumque suorum terminis se continerent.

contractis deinde ex omni ora navibus et Eumenis etiam classe per Athenaeum fratrem regis ab Elaea adducta copias omnes in Europam traiecit.

inde per Chersonesum modicis itineribus grave praeda omnis generis agmen trahens Lysimachiae stativa habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter vulgo horrebant, ingrederetur.