Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege venerunt

389
ad veniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuvisset.

huic sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eumenes rex venisset, daturum iis leges. civitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam venerant, dimissae.

Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere iussi advehere;

eo se cum exercitu venturum. principio deinde veris lustrato exercitu profectus die octavo Apameam venit. ibi triduum stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere iusserat, pervenit.

duo milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur; frumentum exercitui dividitur. inde ad Pergam ducit, quae una in iis locis regio tenebatur praesidio.

appropinquanti praefectus praesidii obvius fuit, triginta dierum tempus petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret.

dato tempore ad diem praesidio decessum est. a Perga L. Manlio fratre cum quattuor milibus militum Oroanda ad reliquum pecuniae ex eo, quod pepigerant, exigendum misso, ipse, quia Eumenem regem et decem legatos ab Roma Ephesum venisse audierat, iussis sequi Antiochi legatis Apameam exercitum reduxit.

ibi ex decem legatorum sententia foedus in haec verba fere cum Antiocho conscriptum est:

“amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et condicionibus esto: ne quem exercitum, qui cum populo Romano sociisve bellum gesturus erit, rex per fines regni sui eorumve, qui sub dicione eius erunt, transire sinito, neu commeatu neu qua alia ope iuvato;

idem Romani sociique Antiocho et iis, qui sub imperio eius erunt, praestent. belli gerendi ius Antiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neve in Europam transeundi.

excedito urbibus agris vicis castellis cis Taurum montem ad Halyn amnem,

390
et a valle Tauri usque ad iuga, qua in Lycaoniam vergit.