Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

de exercitibus ita placuit: ex Gallia legiones, quae sub C. Laelio fuerant, ad M. Tuccium propraetorem in Bruttios traduci,

et, qui in Sicilia esset, dimitti exercitum, et classem, quae ibi esset,

Romam reduceret M. Sempronius propraetor. Hispaniis singulae legiones, quae tum in iis provinciis erant, decretae, et ut terna milia peditum, ducenos equites ambo praetores in supplementum sociis imperarent secumque transportarent.

priusquam in provincias novi magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemvirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebrae obortae fuerant. et

388
novemdiale sacrificium indictum est, quod in Aventino lapidibus pluvisset.

Campani, cum eos ex senatus consulto, quod priore anno factum erat, censores Romae censeri coegissent — nam antea incertum fuerat, ubi censerentur — , petierunt, ut sibi cives Romanas ducere uxores liceret,

et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et nati ante diem uti iusti sibi liberi heredesque essent.

utraque res impetrata. de Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgavit, ut iis suffragii latio — nam antea sine suffragio habuerant civitatem — esset.

huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non senatus ius suffragium, quibus velit,

impertire, destiterunt incepto rogatio perlata est, ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum ex Valerio plebiscito censi sunt.

M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit. censa sunt civium capita CCLVIII CCCXVIII. lustro perfecto consules in provincias profecti sunt.