Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

decretum Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituendis iis factum est;

et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos — ita enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant — urbe excessisse et in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit.

multi comprehensi venierunt. porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achaeorum refecta est, quam Lacedaemonii diruerant.

et ager Belbinates, iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achaeorum, quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante.

per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.

A concilio, ubi ad consulem inter Achaeos Lacedaemoniosque disceptatum est, M. Fulvius, quia iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam creavit consules M. Valerium Messalam et C. Livium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum inimicum eo quoque anno petentem deiecisset.

praetores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius Marcellus C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher L. Manlius Acidinus.

comitiis perfectis consulem M. Fulvium in provinciam et ad exercitum redire placuit, eique et collegae Cn. Manlio imperium in annum

387
prorogatum est.

eo anno in aede Herculis signum dei ipsius ex decemvirorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi; consulem dedisse inscriptum est.

et duodecim clipea aurata ab aedilibus curulibus P. Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio Galba sunt posita ex pecunia, qua frumentarios ob annonam compressam damnarunt;

et aedilis plebi Q. Fulvius Flaccus duo signa aurata uno reo damnato — nam separatim accusaverant — posuit; collega eius A. Caecilius neminem condemnavit. ludi Romani ter, plebei quinquiens toti instaurati.

M. Valerius Messala inde et C. Livius Salinator consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica deque provinciis et exercitibus senatum consuluerunt.

de Aetolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri Pisae cum Liguribus, alteri Gallia provincia decreta est.

comparare inter se aut sortiri iussi et novos exercitus, binas legiones, scribere, et ut sociis Latini nominis quina dena milia peditum imperarent et mille et ducentos equites.

Messalae Ligures, Salinatori obtigit Gallia. praetores inde sortiti sunt: M. Claudio urbana, P. Claudio peregrina iurisdictio evenit; Q. Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.

de exercitibus ita placuit: ex Gallia legiones, quae sub C. Laelio fuerant, ad M. Tuccium propraetorem in Bruttios traduci,

et, qui in Sicilia esset, dimitti exercitum, et classem, quae ibi esset,

Romam reduceret M. Sempronius propraetor. Hispaniis singulae legiones, quae tum in iis provinciis erant, decretae, et ut terna milia peditum, ducenos equites ambo praetores in supplementum sociis imperarent secumque transportarent.