Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis ex foedere ac legibus suis, quae decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores.

essent, praestarent. magnae auctoritatis apud Romanos gens Achaeorum erat; novari tamen nihil de Lacedaemoniis placebat. ceterum responsum ita fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent,

et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur. hac potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur magistratus.

qui veris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit,

legatos

385
deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram, si id fecisset, pollicentis,

et illos nihil indicta causa passuros. silentium prae metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis vim abfuturam, donec causam dixissent.

ierunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis, et quia pertinere causam ad rem publicam censebant.

numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxerant in finis, quia nihil aeque alienaturum animos civitatis videbatur;

tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. hi venientibus Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur irae, ferocissimi exulum impetum in Lacedaemonios fecerunt.

cum illi deos et legatorum testarentur, et legati et praetor summovere turbam et protegere Lacedaemonios vinclaque iam quosdam inicientis arcere.

crescebat tumultu concitato turba; et Achaei ad spectaculum primo concurrebant;