The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

nec ab Samaeis quicquam, quo aut opera aut hostis arceri posset, praetermissum est.

duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores erant.

una ad coercendos inventa, magna memoratu, res est.

centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. a pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare

382
incessentes exercebantur.

itaque longius certiusque et validiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt.

et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur.

coronas modici circuli magno ex intervallo loci adsueti traicere non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum destinassent oris.

hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos, ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantis quiete spectarent.

quattuor menses obsidionem Same sustinuit. cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut vulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent,

Romani nocte per arcem, quam † Cyneatidem vocant — nam urbs in mare devexa in occidentem vergit — , muro superato in forum pervenerunt.

Samaei postquam captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum coniugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem. inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes venierunt.