Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est.

apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant, inpigre milites perfecerunt. duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.

nec ab Samaeis quicquam, quo aut opera aut hostis arceri posset, praetermissum est.

duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores erant.

una ad coercendos inventa, magna memoratu, res est.

centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. a pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare

382
incessentes exercebantur.

itaque longius certiusque et validiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt.

et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur.

coronas modici circuli magno ex intervallo loci adsueti traicere non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum destinassent oris.