Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eos Manlius Ephesum venire iussit; ipse — iam enim medium autumni erat — locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.

dum haec in Asia geruntur, in ceteris provinciis tranquillae res fuerunt. censores Romae T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum legerunt;

princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus; quattuor soli praeteriti sunt, nemo curuli usus honore. et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit.

substructionem super in Capitolio et viam silice sternendam a porta Capena ad Martis locaverunt.

Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt; decretum, uti Romae

381
censerentur. aquae ingentes eo anno fuerunt; Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit.

ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fulvius perdomitis Aetolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa civitates insulae misit percontatum, utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent.

metus ad omnes valuit, ne deditionem recusarent. obsides inde imperatos pro viribus inopes populi * * vicenos autem Cranii et Palenses et Samaei dederunt.

insperata pax Cephallaniae adfulserat, cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samaei desciverunt.