Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

biduum natura montis per se ipsum exploranda, ne quid ignoti esset, absumpsit consul; tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, in quattuor partes divisas copias educit, duas, ut medio monte duceret,

duas ab lateribus, ut adversus cornua Gallorum erigeret.

hostium quod roboris erat, Tectosagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia hominum quinquaginta; equitatum, quia equorum nullus erat inter inaequales rupes usus, ad pedes deductum, decem milia hominum, ab dextro locaverunt cornu;

Ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in laevo quattuor ferme milium numerum explebant. consul, sicut in Olympo monte, prima in acie locata levi armatura, telorum omnis generis ut aeque magna vis ad manum esset, curavit.

ubi appropinquarunt, omnia eadem utrimque, quae fuerant in priore proelio, erant praeter animos et victoribus ab re secunda auctos et hostibus fractos,

quia, etsi non ipsi victi erant, suae gentis hominum cladem pro sua ducebant. itaque a paribus initiis coepta res eundem exitum habuit.

velut nubes levium telorum coniecta obruit aciem Gallorum. nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique corpus ad ictus, audebant, et stantes,

quo densiores erant, hoc plura, velut destinatum petentibus, vulnera accipiebant. consul iam per se turbatis si legionum signa ostendisset, versuros in fugam omnis ratus receptis inter ordines velitibus et alia turba auxiliorum aciem promovit.

Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhaerentia corporibus gerentes tela fessique et stando et

380
vulneribus ne primum quidem impetum et Romanorum tulerunt.

fuga ad castra inclinavit; sed pauci intra munimenta sese recepere; pars maior dextra laevaque praelati, qua quemque impetus tulit,

fugerunt. victores usque ad castra secuti ceciderunt terga; deinde in castris cupiditate praedae haeserunt,

nec sequebatur quisquam. in cornibus Galli diutius steterunt, quia serius ad eos perventum est; ceterum ne primum quidem coniectum telorum tulerunt.

consul quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad sequendos hostis misit.

per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuga — nam pugna nulla fuit — ceciderunt; reliqui flumen Halyn traiecerunt.

Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul reduxit. postero die captivos praedamque recensuit, quae tanta fuit, quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coacervare potuit.

Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt.