Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne ut amans, gratuitam. certo auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit, ut, quem vellet,

unum ex captivis nuntium ad suos mitteret locum prope flumen constituit, quo duo ne plus necessarii captivae cum auro venirent nocte insequenti ad accipiendam.

forte ipsius mulieris servus inter captivos eiusdem custodiae erat. hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit.

nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum et centurio cum captiva venit.

ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici — tanti enim pepigerat — expleret, mulier lingua sua, stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent, imperavit.

iugulati praecisum caput ipsa involutum veste ferens ad virum Orgiagontem, qui ab Olympo domum refugerat, pervenit; priusquam complecteretur,

caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique, cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam muliebre esset, et iniuriam corporis et ultionem violatae per vim pudicitiae confessa viro est,

aliaque, ut traditur, sanctitate et gravitate vitae huius matronalis facinoris decus ad ultimum conservavit.