The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Galli et ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte, quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt,

eo se rati veluti castello iter impedituros. quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thraeces;

signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur,

ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi. missilibus ex intervallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco Romanos varietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. scuta longa ceterum ad corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos.

nec tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat.

saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, et ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur.

sagittis glande iaculis incauti et ab omni parte configebantur nec, quid agerent, ira et pavore occaecatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti sunt.

nam quemadmodum

374
comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec, quo ruant caeco impetu, habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt.

detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant plagae, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur.

sed non tam patentibus plagis moventur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant;

iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantis, qua evellant, telum non sequitur, in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sicut passim procumbebant;

alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur.

hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laevam hastis stringit gladium.

pauci iam Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset.

Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.