Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quidam per notas calles breviore via praegressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae quam itineris ordinati modo multis armis virisque relictis flumen traiecerint.

hic finis sequendi fuit. inde tuto Macedones et a Gomphis in Macedoniam redierunt.

Athamanes Aetolique Aethopiam

354
ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt.

Macedones parum loco freti ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos

dispersosque et per invia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. multi pavore in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem evaserunt. postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.

Amynander regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit.

pacem petebat excusabatque sese, quod per Aetolos recuperasset paternum regnum; Philippum incusabat.

Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis voluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem.

Amphilochia recepta — nam fuerat quondam Aetolorum — eadem spe in Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit. Dolopes numquam Aetolorum fuerant, Philippi erant.