Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

alia rursus nova inter regulos seditio orta est. Lonorius retro, unde venerat, cum maiore parte hominum repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas tectas naves et tris lembos adimit. iis alios atque alios dies noctesque travehendo intra paucos dies omnis copias traicit.

haud ita multo post Lonorius adiuvante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit.

coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia Nicomedi dant adversus Ziboetam, tenentem partem Bithyniae, gerenti bellum.

atque eorum maxime opera devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. non plus ex viginti milibus hominum quam decem armata erant.

tamen tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae

368
propinquis, imperio parerent.

postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis, qua cuique populorum suorum vectigalis Asia esset,

diviserunt. Trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Aeolida atque Tectosages mediterranea Asiae sortiti sunt. et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant,

sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent.

primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eumenis; audacique incepto praeter opinionem omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit. non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent imperio;

eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non perventurum.

cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione milites in hunc maxime modum adlocutus est consul:

“non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt gentium Gallos fama belli praestare.

inter mitissimum genus hominum ferox natio pervagata bello prope orbem terrarum sedem cepit. procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii;

ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia,

et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem. sed haec, quibus insolita atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant; Romanis Gallici tumultus adsueti, etiam vanitates notae sunt.