Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur. ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur.

“enimvero” inquit consul “ferri iam ista potest. parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia.

quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.”

hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.

et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. adiecta decem milia medimnum frumenti. haec intra sex dies exacta.

A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra.

postero die et praeter Caralitin paludem agmen ductum; ad Madamprum manserunt. inde progredientibus ab Lago, proxima urbe, metu incolae fugerunt;

vacuum et refertum rerum omnium copia

366
oppidum diripuerunt. inde ad Lysis fluminis fontes,

postero die ad Cobulatum amnem progressi. Termessenses eo tempore Isiondensium arcem urbe capta oppugnabant. inclusi, cum alia spes auxilii nulla esset,

legatos ad consulem orantes opem miserunt: cum coniugibus ac liberis in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro aut fame patiendam, expectare. volenti consuli causa in Pamphyliam devertendi oblata est.

adveniens obsidione Isiondensis exemit; Termesso pacem dedit quinquaginta talentis argenti acceptis; item Aspendiis ceterisque Pamphyliae populis.