The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

profectus ab Ambracia consul in mediterranea Aetoliae ad Argos Amphilochium — viginti duo milia ab Ambracia abest — castra posuit.

eo tandem legati Aetoli mirante consule, quod morarentur, venerunt. inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur,

C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. praeoccupatas auris animosque principum Romae criminibus Philippi invenerunt, qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi querens, praesidiaque sua, postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab audiendis precibus eorum.

Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon Hicesiae filius eloquentia etiam dicitur movisse;

qui vulgata similitudine, tranquillo, quod ventis concitaretur, aequiperando multitudinem usus, cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat;

postquam flare ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas et Damocritus coepissent, illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum intulisset.