Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia quidem res quietae fuerant, principio a gente Athamanum orto.
Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant.
exulanti tum Amynandro in Aetolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta est.
remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam — id enim caput Athamaniae erat — , si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se venturum. non diffidere sibi filcile conventurum cum delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro praetore.
quos ubi ad omnia paratos esse vidit, certiores suos inde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset.
quattuor primo fuerunt coniurati adversus praesidium. hi senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt; dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt.
ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam.
ita inter omnis convenit, ut primo quieti, velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur; die certa multitudinem omnem convocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda.
ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, litteraeque in alias urbes passim dimissae, ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum.
undique
deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus Macedoniae subiectum.
Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos pervenit.
ibi relicta maiore parte exercitus — neque enim ad tanta itinera sufficerent — cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, pervenit.
inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit.