Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si is destituit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui inittetur.”

Ti. Sempronius Gracchis, longe acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa — inde enim est dimissus — die tertio Pellam pervenit.

in convivio rex erat et in multum vini processerat; ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam velle.

et quidem comiter acceptus hospes, postero die exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit.

haec eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli.

inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam pervenit. venientis regio . apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non aversum.

inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia ad Hellespontum perventum est.