Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

multis tamen locis decussus murus erat, cum adlatum est successorem Apolloniae exposito exercitu per Epirum ac Thessaliam venire.

cum tredecim milibus peditum et quingentis equitibus consul veniebat. iam in sinum Maliacum venerat; et praemissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano Amphissam ducit.

sub adventum eorum oppidani relicta urbe — iam enim magna ex parte moenibus nudata erat — in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere.

294

consul sex milia fere passuum inde posuit castra. eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem praegressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad consulem venerunt, deprecantes pro Aetolis.

clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed etiam Aetolis persuadere.

celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum venit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam venisse; in omnibus se maiora clementiae benignitatisque quam virtutis bellicae monumenta reliquisse.