Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus.

triumphavit mense intercalario pridie Kal. Martias. qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non magis comparandus, quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres.

tulit in triumpho signa militaria ducenta viginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor,

argenti pondo triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmum Atticorum ducenta viginti quattuor milia, trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia,

vasorum argenteorum — omnia caelata erant — mille pondo et quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria. et duces regii, praefecti, purpurati duo et triginta ante currum ducti.

militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum; iam proelio in Asia facto duplex dederat. triumphavit anno fere post, quam consulatu abiit.