Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec animum dumtaxat vobis fidelem ac bonum praestitit, sed omnibus interfuit bellis, quae in Graecia gessistis, terrestribus navalibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo sociorum vestrorum ulla parte aequari posset, vos adiuvit;

341

postremo, cum Boeotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa contione intermortuus multo post exspiravit.

huius ego vestigia ingressus voluntati quidem et studio in colendis vobis adicere — etenim inexsuperabilia haec erant — nihil potui;

rebus ipsis meritisque et impensis officiorum ut superare possem, fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum praebuerunt materiam.

rex Asiae et partis Europae Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat; restituebat extemplo civitates, quae defecerant a nobis; spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat,

si secum bellum adversus vos gessissem. non gloriabor eo, quod nihil in vos deliquerim; illa potius, quae vetustissima domus nostrae vobiscum amicitia digna sunt, referam.

pedestribus navalibusque copiis, ut nemo sociorum vestrorum me aequiperare posset, imperatores vestros adiuvi; commeatus terra marique suppeditavi; navalibus proeliis, quae multis locis facta sunt, omnibus adfui; nec labori meo nec periculo usquam peperci.

quod miserrimum est in bello, obsidionem passus sum, Pergami inclusus cum discrimine ultimo simul vitae regnique.