Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quid ergo postulas? dicat aliquis. ego, patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vobis parendum est, si vos ea mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam vos malo,

nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum spero;

sed si vobis decedere inde atque deducere exercitus in animo est, neminem digniorem esse ex sociis vestris, qui bello a vobis parta possideat quam me dicere ausim.

at enim magnificum est liberare civitates servas. ita opinor, si nihil hostile adversus vos fecerunt; sin autem Antiochi partis fuerunt, quanto est vestra prudentia et aequitate dignius sociis bene meritis quam hostibus vos consulere?”

grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos.

interposita Smyrnaeorum brevis legatio est, quia non aderat quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyrnaeis, quod omnia ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii sunt.

quorum princeps legationis expositis initiis amicitiae cum populo Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bello “nihil” inquit “nobis tota nostra actione,

patres conscripti, neque difficilius neque molestius est,

343