The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

de provinciis deinde consules rettulerunt; sortiri eos Aetoliam et Asiam placuit;

qui Asiam sortitus esset,

exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est decretus et in eum supplementum quattuor milia peditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum ac Latini nominis octo milia peditum, quadringenti equites;

his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. alteri consuli exercitus, qui erat in Aetolia, est decretus, et ut in supplementum scriberet permissum civium sociorumque eundem numerum, quem collega.

naves quoque idem consul, quae priore anno paratae erant, ornare iussus ac ducere secum; nec cum Aetolis solum gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam

mandatum eidem, ut, si per commodum rei publicae facere posset, ut ad comitia Romam veniret;

nam, praeterquam quod magistratus annui subrogandi essent, censores quoque placere creari. si qua res eum teneret, senatum certiorem faceret se ad comitiorum tempus occurrere non posse.

Aetolia M. Fulvio, Asia Cn. Manlio sorte evenit. praetores deinde sortiti sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo classem, L. Plautius Hypsaeus Hispaniam citeriorem,

L. Baebius Dives Hispaniam Siciliae legio una et classis, quae in ea provincia erat, decreta, et ut duas decumas frumenti novus praetor imperaret Siculis; earum alteram in Asiam, alteram in Aetoliam mitteret.

idem ab Sardis exigi atque ad eosdem exercitus id frumentum, ad quos Siculum, deportari iussum.

L. Baebio supplementum in Hispaniam datum mille

338
Romani pedites, equites quinquaginta, et sex milia peditum Latini nominis, ducenti equites;

Plautio Hypsaeo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt pedites, duo milia socium Latini nominis et ducenti equites; cum his supplementis ut singulas legiones duae Hispaniae haberent.

prioris anni magistratibus, C. Laelio cum suo exercitu prorogatum in annum imperium est; prorogatum et P. Iunio propraetori in Etruria cum eo exercitu, qui in provincia esset, et M. Tuccio propraetori in Bruttiis et Apulia.